Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 132a


non exprimit plura supposita hominis,
 
quod tamen fieret si veritatem haberet illud
quod dicebatur.
<ii> Alii dicunt aliter, quod qualitas accipitur
dupliciter in nomine. Uno modo, secundum
quod qualitas communis dicit
modum indeterminati, qualitas vero propria
modum determinati, et hoc modo
qualitas est de modo significandi essentiali
generali nominis. Et ali[qu]o modo
accipitur qualitas communis secundum
quod dicit aliquam hesitationem consequentem
modum indeterminati, et propria
secundum quod dicit quandam certitudinem
que consequitur modum determinati.
Primo modo qualitas est
de modo significandi essentiali generali
nominis, secundo autem modo < est de
modo> accidentali.
<Contra> Sed hoc iterum non valet, quia
quantumcumque aliqua se ita habent,
quod unum sequitur aliud, est quod
unum non potest esse sine altero. Cuicumque
unum est essentiale, et alterum
erit essentiale eidem. Si ergo modus <determinati
et modus > indeterminati sunt
essentialia nomini, sicut dicunt, oportet
quod hesitatio et certitudo, que sequuntur
modus determinati et indeterminati,
et sint sicut in essentia, sint similiter essentialia,
cuius contrarium dicunt.
 
<OPINIO PROPRIA> Ideo dicendum aliter,
quod qualitas comparatur ad nomen, et
hoc dupliciter. Aut ad nomen simpliciter,
aut ad nomen speciale, sicut est proprium
vel commune. Si comparatur ad nomen
simpliciter, aut comparatur ad nomen
simpliciter illud totum "qualitas propria

Torna all'inizio