2. Praeterea, Gregorius dicit, quod spiritus fortitudinis est miraculis et doctrina
fulgere. Sed haec duo sunt diversa genera et ad invicem, et ad alios actus, qui
dono fortitudinis assignantur. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, Augustinus dicit in lib. De doctrina christiana, ubi loquitur
de donis, quod fortitudinis est ab omnium transeuntium mortifera iucunditate
seipsum sequestrare. Gregorius autem dicit, quod fortitudo
circa adversa fiduciam dat trepidanti. Sed haec duo non reducuntur ad unum
genus, cum unum videatur pertinere ad materiam temperantiae, aliud autem ad
materiam fortitudinis, vel patientiae. Ergo videtur quod non habeant unum
actum.
SED CONTRA, habitus distinguuntur per actus. Sed fortitudo donum est unus
habitus. Ergo habet unum actum.
Praeterea, donum est simplicius quam virtus, cum sit sublimius. Sed fortitudo
virtus habet unum actum principalem, scilicet sustinere pericula propter
bonum. Ergo multo fortius donum fortitudinis habet unum actum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. Quaeritur de actu fortitudinis in patria. Et VIDETUR quod ibi nullum
actum habeat. Quia in quarta beatitudine ponitur ad statum gloriae pertinens
saturari. Sed hoc non significat aliquem actum. Cum ergo quarta beatitudo
dono fortitudinis adaptetur, videtur quod non habeat aliquem actum in patria.
2. Praeterea, proprium fortitudinis videtur esse difficilia sustinere. Sed in patria
omnis difficultas tolletur: alias non esset ibi summa delectatio. Ergo non erit
ibi actus fortitudinis.
3. Praeterea, fortitudinis actus ad vitam activam pertinet. Sed vita activa, ut
sancti dicunt, non remanebit in patria, sed contemplativa tantum. Ergo non erit
ibi actus fortitudinis.
SED CONTRA, habitus nihil aliud videtur esse quam habilitatio ad actum; unde
Commentator dicit in 3 de Anima, quod habitus est quo quis agit quando vult.
Sed habitus fortitudinis manebit in patria, ut Magister supra per auctoritates
probavit. Ergo et actus fortitudinis ibi erit.
Praeterea, habitus sine actu est similis somno, secundum Philosophum in
1 Ethic. Sed felix et beatus, ut ibi dicitur, non est similis dormienti,
sed vigilanti, cum sit in ultima sua perfectione. Ergo, cum sit ibi habitus fortitudinis,
erit actus.
|
|