Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 24


atque vadem liquet esse marem probat hoc tibi Damon.
Cur obses commune ? an Clelia quod fuit obses ?
at quotiens languet Simon fit mulio Galla;
navita vel remex non rarior Ursula patre
et que ✝ quotidie non passim ✝ est femina iudex
quin ovium opilio est obstetrix sepe suarum
tuque cubiclorum pelex , o Crispe, fuisti !
non igitur quicquid sumus et generis sumus eius.
Esse aiunt pugilem que corpore prevalet amplo,
non dicas pugilem , ut quidam voluere, pudicam
- quam grandis pateat tali ratione fenestra !
Ergo sic debes tales exponere voces:
iudicem agit pugilem ve hec, obstetricem agit ille;
scriba quidem mulier, si scriptitet, esse videtur
lixa que, si comportet aquam nobisque ministret
atque auriga , manu si frena gubernet equorum
stans curru - quid enim interdum non femina tentet !
namque Camilla fuit, si verum est, miles amazon,
utraque eques pedes, utraque quin athleta lacena;
sunt tamen hi tituli nature lege viriles.
Tiro ut germanum proba sit commilito nomen;
sicubi forte forent opera hec muliebria - nam sic
Naso inquit « nova miles eram » - communia dicas.

220




225




230




235




240

Torna all'inizio