Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 479


Stipatores, id est custodes cuiusque corporis, dicti sunt a
stipe, quam accipiebant mercedis nomine.
Sollicitare est solo citare, id est ex suo loco movere. Solum
antem quin significet locum, quis dubitet, cum exules quoque
dicantur loco patriae suae pulsi?
Terentum locus in campo Martio dictus, quod eo loco ara
Ditis patris terra occultaretur.
Tauri appellabantur ludi in honorem deorum inferorum
facti. Instituti autem videntur hac de causa. Regnante Superbo
Tarquinio cum magna incidisset pestilentia in mulieres
gravidas, quae fuerat facta ex carne di[u]vendita populo
taurorum, ob hoc dis inferis instituti et Tauri vocati sunt.
Talassionem in nuptiis Varro ait signum esse lanificii. Talassionem
enim vocabant quasillum, qui alio modo appellatur
calathus, vas utique lanificus aptum.

Torna all'inizio