Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1086


sustineret, triduanam huiusmodi passionem, etsi pro voluntate
divina sibi placitam et acceptam, graviorem tamen quovis martyrio
responderet. Cernens itaque proximare diem vitae novissimum,
quem per revelationem iam biennio ante didicerat, convocavit
ad se
fratres quos voluit, singulosque, prout sibi dabatur
desuper
, benedixit. Cumque caligantibus oculis videre non posset,
sicut quondam patriarcha Iacob, manibus cancellatis, dexteram
fratri, qui a sinistris eius sedebat, imposuit
; interrogansque quis
esset et intelligens esse fratrem Heliam (quem, ut dictum est, substituerat
loco sui), sic se velle respondit. Primum igitur illi, ac
deinceps universis in eius persona fratribus benedixit, et bona illi
plurima imprecatus, benedictiones in eo multimodas confirmavit.
Quibus completis, adiecit: "Valete, filii, omnes in timore Domini
et permanete semper in ipso, quoniam tribulatio vobis approximat
et maxima super vos est futura tentatio. Felices autem illi sunt qui
in bonis perseveraverint, quae coeperunt. Tunc sine mora ad

Torna all'inizio