Mutant priorem lęticiam merentia corda,
sic intestinis rex fluctuatur undique curis. (v.385)
Atque ipso quippe die fastidit omnino potus et ęscam, nec placidam
curam membris potuit dare quietem, at ubi nox supervenit
atra, decidit in lectum, ubi nec lumina clausit vertiturque frequenter
de latus in laterę, tamquam si iacula transfixus ęssę acuta.
Indeque surgens discurrit in urbem
atque thorum veniens, simul attigit atque reliquid.
Taliter insomnem consumpserat Attila noctem.
At profugi comites per amica silentia euntes. (vv.398-400)
Tunc rex votum fecerat, ut si quis Vualtharium illi vinctum afferret,
mox illum aurum vestiret, sępe recoctum. Sed nullus in
tam magna regione fuit inventus tyrannus, dux sive comes sęu
miles sive minister qui, quamvis proprias ostendere cuperet vires,
Vualtharium aliquando iratum presumpserit armis insequi.
Nota siquidem virtus eius fuerat facta prope omnibus terrę habitatoribus.
Qui Vualtharius, ut dixi, fugiens noctibus ivit atque
die saltus requirens et arbusta densa. Hic vero arte accersita,
pariter volucres arte capit,
nunc fallens visca, nunc fisso denique ligno. (v.422)
Similiter in flumina inmittens hamum, rapiebat sub gurgitibus
predam.
Sicque famis pestem pepulit tolerando laborem. (v.425)
Namque toto tempore fuge se virginis usu
continuit vir Vualtharius, laudabilis heros. (v. 427)
Et ecce XL dies sol per mundum circumfluxerat
ex quo Pannonia fuerat digressus ab urbe. (v. 429)
Ergo eo die quo numerum clauserat istum, venit ad fluvium iam
vespere mediante, cui nomen est Ręnum, qua cursus tendit ad
urbem
nomine Vuarmatiam regali sede nitentem.
Illic pro naulo pisces dedit antea captos. (vv. 433-34)
|
|