solus omni memoria et ante et postea ex Africa imperator
fuit. hic primum fisci advocatus, mox militaris tribunus, per
multa deinde et varia officia atque honores usque ad administrationem
totius rei publicae venit. Pertinacem se appellari
voluit in honore eius Pertinacis, qui a Iuliano fuerat occisus.
parcus admodum fuit, natura saevus. bella multa et feliciter
gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat,
apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit et Arabas interiores et
Azabenos; Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi
faceret: idcirco Parthicus Arabicus Aiabenicus dictus est. multa
toto orbe Romano reparavit. sub eo etiam Glodius Albinus, qui
in occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano, Caesarem se in
Gallia fecit victusque apud Lugdunum et interfectus.
Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus
studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophiae scientiam ad
plenum adeptus. novissimum bellum in Brittania habuit, utque
receptas provincias omni securitate muniret, vallum per
XXXII passuum milia a mari ad mare deduxit. decessit Tevoraci
admodum senex imperii anno sedecimo, mense tertio.
divus appellatus est. nam filios duos successores reliquid, Bassianum
et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu voluit
inponi; itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus
patrique successit. nam Geta hostis publicus iudicatus confestim
periit.
M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla
morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. opus
Romae egregium fecit lavacri, quae Antonianae appellantur, nihil
praeterea memorabile. impatientis libidinis, qui novercam
suam Iuliam uxorem duxerit. defunctus est in Osdroena apud
Edessam moliens adversum Parthos expeditionem anno imperii
sexto, mense secundo, vix egressus quadragesimum tertium annum.
funere publico elatus est.
Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum
filio Diadumeno facti imperatores, nihil memorabile ex temporis
brevitate gesserunt. nam imperium eorum duum mensuum et
unius anni fuit. seditione militari ambo pariter occisi sunt.
Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. hic Antonini
|
|