Salimbene de Adam: Cronica

Pag 59


eam imperator Henricus, nec filium nec filiam preter istum umquam
dicitur habuisse; quapropter dictum fuit quod accepit
istum a patre, cum prius se gravidam simulasset, et supposuit
sibi, ut ex se genitus crederetur. Ad quod credendum inducunt
nos tria: primum, quia bene consueverunt talia facere mulieres,
ut pluries reperisse me recolo; secundum, quia Merlinus ita scripsit
de eo: «Secundus Fridericus insperati et mirabilis ortus»;
tertium, quia rex Iohannes, qui fuit rex Ierosolimitanus et socer
imperatoris, quadam die irato animo et fronte rugosa in Gallico
suo appellavit imperatorem beccarii filium, pro eo quod Guauterottum
consanguineum suum volebat occidere. Et quia cum
veneno non poterat, cum gladio debebat [fieri], quando cum
imperatore ad ludum scacchorum sederet. Timebat enim imperator
ne quando aliquo casu regnum Ierosolimitanum devolveretur
ad istum. Quod regem Iohannem non latuit. Qui ivit et
accepit nepotem per brachium, qui cum imperatore ludebat,
et amovit eum a ludo et acriter imperatorem redarguit, dicendo
in Gallico suo: «Fi de becer diabele!». Et timuit imperator, nec
ausus fuit dicere quicquam.
Erat enim rex Iohannes magnus et grossus et longus statura,
robustus et fortis et doctus ad prelium, ita ut alter Karolus Pipini
filius crederetur. Et quando in bello cum clava ferrea percutiebat
hinc inde, ita fugiebant Saraceni a facie eius, sicut si vidissent
diabolum vel leonem paratum ad devorandum eos. Revera
non fuit tempore suo, ut dicebatur, miles in mundo melior eo.
Unde et de eo et de magistro Alexandro, qui erat melior clericus
de mundo et erat de Ordine fratrum Minorum et legebat Parisius,
facta fuit ad laudem eorum quedam cantio partim in Gallico,
partim in Latino, quam cantavi multotiens. Que sic inchoat:
Avent tutt mantenent
novum nostris temporibus.
Iste rex Iohannes, quando armabatur a suis iturus ad bellum,
tremebat sicut iuncus in aqua. Cumque interrogaretur a suis

Torna all'inizio