Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 429


omni diligentia colit; abstergit ulcera, saniem lavat, amplectitur
in eis quidquid ab aliis fastiditur.
4 Interea Dominus aperit manum suam ut de hac benedictione
reliquos impleat. Dat sibi socios et sequaces, quos piis moribus
felix pater informat; evangelicam sequi docet perfectionem,
summae paupertatis apprehendere titulum et viam sanctae simplicitatis
incedere. Proponit verbum poenitentiae omnibus, et verbo licet
simplici, sed corde magnifico annuntiat verbum Dei. Ante
omnem suum sermonem pacem praemittit et salutationis gratia in verbo
pacis praevenit omnes. Propterea multi, qui pacem oderant pariter
et salutem, Domino cooperante, pacem amplexati sunt toto
corde, facti et ipsi filii pacis et aemuli salutis aeternae. Multi
proinde nobiles et ignobiles, clerici et laici eius adhaerent vestigiis,
et spreta saeculi pompa, iugo Dei colla submittunt.
5 Ardet in sancto Dei sinceriter pietatis affectus; vigilantius
adhibet studium in meliora proficiendi, sui atque suorum profectum
concupiscit addiscere. Orat instanter, sacra compunctione afflatur,

Torna all'inizio