Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 402


quia dicta pro maiori parte vana sunt, opera vero consecuntur
comoda et damna. Et dixit: cum helemosina datur debilibus
indigentibus prodest manifeste sicut medicina que convenienter
offertur infirmis eos sanat; et helemosina data non egentibus
est sicut medicina disconvenienter infirmis oblata. Et dixit: qui
elongatur a sordibus et facit quiescere visum et auditum suum
ab ipsis felix est. Et dixit: decencius est ex toto tempore
vite hominis quod expenditur in servicio Dei bona operando; et
mediocre est quod expenditur in necessariis quibus excusari non
potest in vita, sicut in comedendo, bibendo, dormiendo et curando
infirmitates contingentes; et peius est quod expenditur in malis
operibus.
HERMES in Egipto natus fuit, et Hermes in greco dicitur,
Mercurius latine, et in ebrayco Enoch; qui fuit filius Jared,
filii Macthalaleb, filii Quenam, filii Enoy, filii Sed, filii
Adam. Et fuit ante magnum diluvium quod mundum submersit;
post quod fuit aliud diluvium quod submersit Egiptum
tantum. Et recessit Hermes de Egipto et ambulavit totam terram
octoginta et duobus annis, invitans omnes ad obediendum Deo
cum septuaginta et duabus linguis, et construxit centum et octo
villas et instruxit eas scientiis. Et fuit primus inventor scientie
stellarum; et stabilivit omni populo cuiuslibet climatis legem pertinentem
et convenientem suis opinionibus. Cui obedierunt reges
et tota terra, et habitantes insulas maris. Et invitavit omnes ad
legem Dei et ad confitendum veritatem, et ad horrendum

Torna all'inizio