Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 68


Omnes reges ac principes occidentis spoliare
urbibus aut cogere, ut annua tibi tributa pensitent,
sententia est? At ego contra existimo iustius licere
principibus spoliare te imperio omni quod optines.
Nam (ut ostendam) donatio illa, unde natum esse
suum ius summi pontitices volunt, Silvestro pariter et
Constantino fuit incognita.
6 Verum antequam ad confutandam donationis paginam
venio, quod unum istorum patrocinium est non
modo falsum, verum etiam stolidum, ordo postulat, ut
altius repetam. Et primum dicam non tales fuisse Constantinum
Silvestrumque: illum quidem, qui donare
vellet, qui iure donare posset, qui, ut in manum alteri
ea traderet, in sua haberet potestate; hunc autem, qui
vellet accipere quique iure accepturus foret. Secundo
loco: si hec non essent, que verissima atque clarissima
sunt, neque hunc acceptasse neque illum tradidisse
possessionem rerum, que dicuntur donate, sed eas
semper in arbitrio et imperio Cesarum permansisse.
Tertio: nihil datum Silvestro a Constantino, sed priori
pontifici, antequam etiam baptismum acceperat, donaque
illa mediocria fuisse, quibus papa degere vitam
posset. Quarto: falso dici donationis exemplum aut
apud Decreta reperiri aut ex historia Silvestri esse
sumptum, quod neque in illa neque ulla in historia invenitur,
in eoque quedam contraria, impossibilia, stulta,
barbara, ridicula contineri. Preterea loquar de quorundam
aliorum Cesarum vel simulata vel frivola donatione,
ubi ex abundanti adiiciam: si Silvester possedisset,
tamen (sive illo sive quovis alio pontifice a possessione
deiecto) post tantam temporis intercapedinem

Torna all'inizio