Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 156


ioculationibus vinceret. Luxurie tam effrenis fuit, ut aurea sibi retia ad piscandum et domum auream ad
habitandum pararet. Urbem fecit in duodecim partibus succendi. Que cum per septem dies arsisset, ipse in
altissima turre stans, cantilenas de incendio Troie quondam compositas letissimus decantabat. Nero
matrem et sororem stuprare non aborruit, Senecam magistrum suum interfecit. Nero primus in christianos movit seditionem.
Matrem suam evisceravit. Nero audiens Galbam in Ispania ab exercitu imperatorem esse creatum,
animo fractus, a senatu hostis pronuntiatur. Ipse fugiens apud quartum lapidem ab Urbe se ipsum occidit, et, ut aitur,
a lupis est devoratus. Cetera de Gaio et de Nerone versibus explicamus.
Item de Nerone versifice, qui regn. ann. 14.
Scandit Nero thronum blasfemus in orbe colonus,
Nulla sorte bonus neque dignus honore patronus,
Saccus opum, scelerum signifer, orbis honus. Nero sue matris iubet intima viscera findi,
Quo loculo stringi potuit, quo spermate gigni,
Quo iacet alveolo matre creatus homo.
Nero suam Romam voluit comburere magnam,
Cernere tunc cupiens, quantam daret undique flammam,
Ut viduata lare gaudia Roma daret.
Nero puer quondam fertur metuisse magistrum,
Dum tenet imperium, metuisse fatetur id ipsum,
Unde virum Senecam, dum timet, ipse necat.
Nero magum Simonem scelerum nutritor amavit,
Cuius et intuitu Petrum Paulumque necavit.
Ipse lupis rabidis perfidus esca fuit.
Gesta Magi Simonis vel regis culpa Neronis
Regibus exemplum pariunt frenumque furoris,
Suntque timor reprobis spesque beata bonis.
10. Cronica contemporanea de Glodoveo rege Francorum.
Nunc babtizatur Glodoveus in urbe Remensi,
Angelus a celis oleum dedit omnipotentis,
Gratia babtismi quo celebrata fuit.
P. 156 v. 26 post bonis addit A:] Apud Francos de civitate Trevirorum et mirabilibus eius.
Fulget apud Francos prenobilis urbs Treverorum;
Belgica Roma prius fuerat cognomen corum,
Qua rigat egregium pulcra Musella solum.
Vina Musellina facit unda maris peregrina,
Anglica natus ea vehit et Norgueia carina,
Optinet in Renum ducta Musella viam.
Hac et in urbe pia requiescit honore Mathias,
Discipulus Domini, celi statuente sophia,
Quo peregrinus yhat solvere vota via.
Corpus et Eucharii tenet hec corpusque Materni,
De quorum meritis paucissime scribo modernis,
Mira legendo feres, qui mea scripta geres. Hii dum trans Alpes Petro mandante venerunt etc.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Nullus habet Rome baculum per secula presul,
Permanet in Treveris perpetuale decus.
V. 44 sequentia alio loco habent etiam C. D. E his praemissis:]
Signa beatorum nequeunt numero numerari,
Attamen hic unum de milibus opto notari,
Unde sit in reliquis gloria nota magis.
Eucharius fuit atque suus collega Maternus
Discipuli Petri, verbum coluere supernum,
Quos sibi trans Alpes Petrus abire iubet.
Cumque Iovis montem niveo iam calle subirent etc.

Torna all'inizio