Clara Assisiensis: Testamentum

Pag 2314


nos motus obligavit se nobis, per se et per religionem suam, habere
semper de nobis tamquam de fratribus suis curam diligentem et
sollicitudinem specialem.
Et sic de voluntate Dei et beatissimi patris nostri Francisci ivimus
ad ecclesiam Sancti Damiani moraturae, ubi Dominus in brevi
tempore per misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut
impleretur quod Dominus praedixerat per Sanctum suum; nam antea
steteramus in loco alio, licet parum.
Postea scripsit nobis formam vivendi et maxime ut in sancta
paupertate semper perseveraremus. Nec fuit contentus in vita sua
nos hortari multis sermonibus et exemplis ad amorem sanctissimae
paupertatis et observantiam eiusdem, sed plura scripta nobis tradidit,
ne post mortem suam ullatenus declinaremus ab ipsa, sicut et
Dei Filius, dum vixit in mundo, ab ipsa sancta paupertate numquam
voluit declinare. Et beatissimus pater noster Franciscus, eius vestigia
imitatus, sanctam paupertatem suam, quam elegit per se et
per suos fratres, exemplo suo et doctrina dum vixit ab ipsa nullatenus
declinavit.
Considerans igitur ego Clara, Christi et sororum pauperum monasterii
Sancti Damiani ancilla, licet indigna, et plantula sancti patris
cum aliis meis sororibus tam altissimam professionem nostram
et tanti patris mandatum, fragilitatem quoque aliarum quam timebamus

Torna all'inizio