Qui reduxit sacram legem, unde prius corruit;
Cuius ope fit hoc totum, et hanc legem addidit.
Textum libri persequamur: nam ista sufficiunt.
Sermo nimis inculcatus interdum fit taedium.
Subsequens stilus narrabit, si quid est residuum.
Urbs Trayna felix, gaude! Da dignas laudes titulo!
In te primo reparatur divina religio!
Messana consociata pari servit clipeo.
XX. - Incarnati Verbi anno MLXXVIIII Jatenses natura montis, in quo habitabant, in
numerosa multitudine suorum fisi, - erant enim usque ad tredecim millia familiarum - jugum
nostrae gentis abhorrentes, statutum servitium et censum persolvere renuntiant. Comes vero
per legatos eos conveniens, nunc blandimentis eos mulcendo, nunc minis attentando, ne contra
se insurgerent, neve per vitium incurrerent, neve eum irritando contra se excitarent, ab
incoepto detrahere nitebatur. At ubi minus proficit, exercitu admoto, quos blanditiis vel
minis nequit, virtute attentando flectere aggreditur. Mons autem, quem inhabitabant, ita ab
omni latere scopuloso praecipitio erat munitus, ut ex nulla parte ascensus pateret, excepto
uno solo arcto arteque exciso aditu, quo civibus egrediendi et ingrediendi iter porrigebatur,
et hoc in excelsiori cacumine eiusdem ascensus porta murusque, ex utroque latere in longum
porrectus, munibat. At quia mons hic spatiosi ambitus minus claudi obsidendo poterat, illis
potissimum in locis, ubi infestiorem se hostibus fieri posse exsistimat, sedes ponit.
Porro Jatenses, ac si pro vita certare, instare, omnia circumire, nil remittere, quibus
partibus plus timebant loca munire, inde [in]fatigabiles adesse vigilanti cura studebant. Et quia
armenta sua et pecora secum in abditis eiusdem montis, cavernosisque locis a pervasione
hostili tuta habebant, et minus ab hostibus ea diripi metuentes, obduratiores erant. Comes
autem, quanto eos in sui defensione attentius instare videbat, tanto altiori ira inflammabatur,
quo se eos minus laedere posse cognoscebat: non ab incoepto deterrebatur, sed eo instantius
quo praevaleret omnia conando nitebatur. Sicilienses ergo milites suos, quibus jam impertierat
possessiones insulae, quantum subjugaverat, apud Partinicum et Cornilium dimittens,
Jatensibus infestos fieri praecepit. Ipse cum Calabrensibus Cinisum, qui similiter contra se
recalcitrabat, obsessum vadit. Sicque uno eodemque tempore, uno in confinio duas obsessiones,
et a se divisas, ponens, utrasque fortissime tenuit, atque de una ad aliam saepissime
migrans, hortari, instare, per se ipsum omnia attentare, hostibus infestus adesse, nunc minis,
nunc incursionibus terrere, suos blandiri, plurima largiri, ampliora promittere, in sui fidelitatem
arrigere, hostibus infestos reddere non desistebat.
XXI.- Mensis erat sextus; hostilis denotat aestus:
Hic studet ut laedat, studet alter ut ille recedat.
Laedunt, laeduntur. Sic alternando premuntur;
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|