Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 956


QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. Si voluntas et actus exterior sunt unum; 2. Si transeunte
actu, remanet reatus; 3. De divisione peccatorum per veniale et mortale,
quae penes reatum sumitur; 4. De differentia venialis et mortalis, et praecipue
quantum ad genus operis; 5. Utrum peccatum mortale poenam aeternam
mereatur, et in hoc a veniali differat.
Articulus 1
Utrum voluntas peccati et actus sint duo peccata
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod voluntas et actus sint duo peccata. Quia Augustinus dicit,
quod ex hoc est aliquid peccatum, quia divinis
legibus contrariatur. Sed duo praecepta sunt diversa, quibus prohibetur voluntas
interior et actus exterior, ut patet Exod. 20: «Non furaberis»; item: «Non
concupisces rem proximi tui». Ergo actus exterior et interior, idest voluntas
prava, sunt diversa peccata.
2. Praeterea, non potest aliquis magis malus effici et magis peccator nisi per
hoc quod peccatum peccato accumulatur. Sed magis peccat qui voluntate et
actu peccat, quam qui voluntate vel actu tantum, ut patet Matth. 5: ubi gravior
poena redditur opprobria dicenti, quam solum contra fratrem irato. Ergo oportet
quod actus additus exterior sit aliud peccatum.
3. Praeterea, diversorum habituum sunt diversi actus. Sed non est idem habitus
perficiens id quod est rationale per essentiam, et rationale per participationem.
Cum igitur peccatum voluntatis sit in actu eius quod est rationale per essentiam,
quia voluntas in ratione est, ut Damascenus, et
Philosophus dicunt; actus autem exterior in eo quod est
rationale per participationem, quo mediante ab intellectu motus exterior egreditur;
videtur quod non sit unum peccatum voluntatis et actus exterioris.
4. Praeterea, multiplicato superiori multiplicatur inferius: unus enim homo non
est plura animalia. Sed actus est superior ad peccatum: quia peccatum nihil est
aliud quam quidam actus inordinatus. Cum igitur actus voluntatis et actus exterior
sint diversi actus, quia a diversis procedunt potentiis, videtur quod non
sunt unum peccatum voluntas interior et actus exterior.
5. Praeterea, unum accidens non potest in diversis subiectis esse. Sed actus
interior est sicut in subiecto in voluntate, cuius est actus; actus autem exterior
in potentia movente organum. Ergo non potest esse unum peccatum, cum peccatum
sit quoddam accidens.

Torna all'inizio