Octave egloge titulus: Divortium. Collocutores Ganimedes 
et Amiclas. 
        
Ga. Quo fugis ? Expecta; liceat condiscere causas 
       Discidii. Tu nostra, puer, (nisi fallor) amabas 
       Pascua. Quo, pastos, abigis cum matribus agnos, 
       Ingrate atque oblite mei rerumque mearum ? 
Am. Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris,  
       Hac pavi regione gregem. Tibi letior annis 
       Tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper. 
       Me quoque vivendo patientia prima reliquit. 
Ga. Consilium solet esse senum, iuvenumque voluptas; 
       Tu michi deliras, senior; tum vallis amator 
       Unius, deserta vagus nunc avia tentas. 
Am. Propositum mutat sapiens; at stultus inheret. 
       Res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter 
       Consilia alternant. Macie turpique veterno 
       Terga pecus confecta gerit; squalentia sentes	             
       Vellera dilacerant. Quid agam ? Nec pocula fontis 
       Tuta, nec herbarum morsus sucique salubres.
  |  
  
  
0 
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |