Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 77


DISCEPTATIO SINODALIS INTER REGIS ADVOCATUM ET
ROMANAE AECCLESIAE DEFENSOREM.
Sed ad haec gloriaris et iactas: ?Rex me et imperatrix mater elegit, ad hunc
apicem me regia celsitudo provexit?. Sed cum hinc aula regia suum tueatur electum,
illinc Romana aecclesia proprium defendat antistitem, iam in solio constitutum, dignum
est, ut sanctorum atque prudentium sacerdotum multitudo conveniat et hanc quaestionem
ventilans sub canonici iuris auctoritate discernat. Et quoniam in proximo, ut
speramus, fiet hinc Osborgense concilium, hic iam eiusdem concilii constituamus
velut in quadam tabellae pictura preludium. Iuxta visionem ergo Danihelis throni
sint positi, iudicium sedeat, libri aperiantur, et solutionis indiga quaestio in medium
deducatur. Hinc itaque Romanae defensor aecclesiae suas allegationes inferat, illinc advocatus
regius propriae partis argumenta depromat. Taceat Parma cum suo heresiarcha,
advocatio tantum regia et Romana invicem obloquatur aecclesia. Sanctorum
vero sacerdotum erecti sint animi, ut et quae utrimque dicenda sunt conferant et
peroratae causae iudicialis sententiae calculum ponant. Age igitur, defensor apostolicae
sedis incipiat, deinde regius advocatus quae sibi videbuntur obtendat.
Defensor Romanae aecclesiae.
Cum beatitudo vestra, venerabiles patres, super apostolicae sedis negotio disputat,





25




30




35


Torna all'inizio