8. (1) QUOMODO PAPA SCRIBAT LAICIS.
(2) Scribit ergo imperatori hoc modo: 'H. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio F. Romanorum imperatori et semper agusto salutem et apostolicam benedictionem'. (3) Idem regibus dicit, excepto quod nec imperatores eos nominat nec agustos, ut: 'H. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio H. illustri regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem'. (4) Tamen regem Francie et regem Terre Sancte consuevit 'viros catholicos' appellare dicens ita: 'H. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio viro catholico L. illustri regi Gallorum salutem et apostolicam benedictionem'. (5) Si vero scribat alicui principi vel comiti vel marchioni et nomen et locum et dignitatem conservat ei sic dicens: 'H. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio H. duci Austrie' vel: 'dilecto filio A. marchioni estensi' vel: 'dilecto filio M. comiti Bagnacavalli' vel: 'dilecto filio comiti Iacobo marescalco exercitus Romanorum salutem et apostolicam benedictionem'. (6) Si autem alicui castellano mittat litteras vel baroni eum 'nobilem virum' appellat, hoc modo: 'H. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio viro nobili A. de
|
|