4. AMBROS.  Et de his volo . Necessarium utique  
ut ipse cum multa fiducia de his doceas, et consilium  
des illis qui crediderunt Deo, quatenus diligentiam  
convenientium adhibeant. Et omnia ista ad  
illud reddidit quod superius dixerat commune eos  
principatibus et potestatibus subditos esse. 
5. LANFR.  Confirmare . Ordo: confirmare, sed  
[ f ., scilicet] eos qui credunt Deo, ut curent, etc. 
6.  Operibus , id est, ut studeant majora operari,  
sicut sunt in majori loco constituti. 
7.  Genealogias . Genealogias Christi aliter computabant 
quidam quam Evangelistae et apostoli, quos  
vitandos potius quam confutandos praecipit. 
8.  Contentiones . Contentiones et pugnae legis  
erant inter Judaeos et Christianos, illis ad litteram,  
his ad spiritualem intelligentiam legem oportere  
intelligi contendentibus. 
9.  Judicio . Proprio judicio se condemnat qui errorem 
laudat, vituperat veritatem.
  |  
  |