Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 83


legibus te dedisti regendum et sectando graderis vias eius,
oportet ut eius moribus absque conquestibus obsecundes, ea ludicri lege videlicet, ut
pressus asse non murmures, et, in summo positus, cum libebit, descendere
non contempnas. Cum itaque fortuna eadem, rotam volubili orbe versans,
hunc continuum ludum ludat, ut illos deprimat, hos exaltet, refrena
murmur et in Illum iactes tui animi cogitatum, qui, fortunales eventus
exuperans, consuevit in se sperantibus non deesse. Figens igitur pedes
tuos et cursum perficiens, quem cepisti, in ea qua vocatus es sorte persiste,
ut ex federe pacto cum tempore, illius versiculi sumas avidius usufructum:
«grata superveniet que non sperabitur hora», sicque in experientie libro
leges quod potuisti frequenter legere in membranis.


... amici congratulatio ad ... amicum super ortu nove prolis, per
Stephanum.
Congaudeo vobis de sobole masculina, in cuius concessione divina clementia,
misericordiam vobiscum faciens, vestram consolata est istis novissimis
temporibus orbitatem. Faciat igitur, oro, eam crescere Dominus, ut
cedat vobis et domine coniugi vestre semper ad gaudium et solamen.

Torna all'inizio