Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 336


CAPITULUM DECIMUM SEPTIMUM.


[DE COLUMBA, PASSERE ET VULPE.]


Et est de homine qui prestat aliis consilium,
sibi autem nullum potest prestare.

Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi parabolam
tuam super his que dixisti mihi. Nunc vero da
mihi parabolam de homine, qui alijs prestat auxilium, sibi
autem non. Inquit Sendebar:
Erat quedam columba habens nidum in excelsa arbore,
ita quod magno labore escam ad arborem portabat. Et
cum produceret suos pullos, aggrediebatur eam vulpes, stans
iuxta arborem, et perterrens eam minationibus, donec ei suos
pullos eijciebat propter conseruationem sue vite. Quod videns,
quidam passer, stans contra eam in ramo arboris, accessit
ad columbam, dicens: Consulo tibi quod, quando reuenit
ille et infert tibi talia, responde[as]: Et fac posse tuum,
et si laboraueris ascendere ad me, statim eos deuorans volabo.
Et abijt passer in viam suam. Post hoc redijt vulpes,
clamens contra columbam more solito. Cui respondebat
sibi columba verbum quod sibi passer consuluerat. Ait ad
eam vulpes: Si annunciaueris mihi illum qui tibi hoc consuluit,
dimittam pullos tuos. Dixit columba: Scias quod
passer, qui stat contra littus fluminis, mihi hoc consuluit.
Et, relicta columba, iuit vulpes ad passerem et ait: Quando

Torna all'inizio