Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 726


Solutio
Respondeo dicendum, quod unum peccatum potest esse causa alterius peccati
secundum triplex genus causae: scilicet secundum modum causae efficientis,
finalis et materialis. Per modum causae efficientis dupliciter: vel per se, vel per
accidens. Per accidens quidem ex parte aversionis, unde habet rationem mali:
malum enim non habet causam nisi per accidens; et dico per accidens, sicut
removens prohibens dicitur movens per accidens. Prohibens autem peccatum
est ipsa gratia, quae conservat animam in sua rectitudine; gratiam autem peccatum
tollit; unde per accidens est causa peccatorum quae accidunt subtracta
gratia: et per hunc modum quodlibet peccatum mortale causa cuiuslibet esse
potest. Potest etiam hic modus causandi reduci aliquo modo ad genus causae
formalis: sicut enim gratia est principium formale actus gratia informati; ita et
privatio gratiae, ex qua peccatum procedit, est quasi forma eius cuius causa
esse potest. Sed per se causa quasi efficiens unum peccatum alterius est ex
parte conversionis, inquantum ex actu peccati relinquitur quaedam dispositio
vel habitus in anima, inclinans iterum ad peccatum; sed hoc modo peccatum
non est causa cuiuslibet peccati, sed tantum eius quod est simile in specie, sicut
luxuria luxuriae, et sic deinceps.
Per modum autem causae finalis unum peccatum est causa alterius, inquantum
unum peccatum advocat aliud in suum finem: sicut quando aliquis occidit
hominem, ut vindictam ex eo sumat, hic ad finem irae, qui est vindicta, advocatur
homicidium: et hoc modo quodlibet peccatum potest ex alio causari, quia
etiam potest aliquis actum prodigalitatis exercere ad tempus, ut avaritiae finem
consequatur; sed tamen ut in pluribus per hunc modum quaedam magis sunt
nata ex quibusdam generari, sicut homicidium ex ira, et mendacium ex avaritia;
unde dicuntur huiusmodi peccata quae ex aliis saepius solent hoc modo
provenire, eorum filiae esse.
Per modum vero causae materialis unum peccatum est causa alterius, quando
unum peccatum ministrat materiam alteri; et sic gula est causa luxuriae; quia
venter mero aestuans, facile in luxuriam spumat, ut dicit Hieronymus:
sicut etiam avaritia est causa dissensionis, inquantum multiplicat temporalia,
quae litis materia sunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum ex parte aversionis nihil est; et ideo
ex hac parte non potest esse causa alicuius, nisi per accidens, ut dictum est;
sed ex parte conversionis aliquid est, et sic potest esse causa alterius peccati
secundum triplex genus causae, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod ex causa sequitur effectus secundum conditionem
causae et effectus: quia in quibusdam necessario, et in quibusdam non, sed ut
in pluribus, sicut est in rebus naturalibus, quia causa naturalis impediri potest.

Torna all'inizio