Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 221

Liber III


et particularium universarumque miseriarum commemoratio, ut intelligat is qui morbo aliquo laborat, calamitatibus atque aerumnis immunem esse neminem. Quod si palam singulae ostendi et cum alienis conferri possent, neminem suas cum alienis commutaturum. Maxime autem proderit illa corporis animique comparatio et utriusque officiorum, virium, partium, utriusque denique finis explicatio. Quam quum accommodate fecerimus et animi praestantiam ostenderimus, ad eius vires exercendas, gloriam atque immortalitatem, doctrina, ingenio et virtutibus comparandam summo studio cohortabimur et huius vitae brevitate atque imbecillitate contempta, ad beatam illam aeternamque appetendam et origine et mercede proposita, incitabimus. Sed haec hactenus.
De inventione in universum.
Cap. XV.
In omni scribendi genere quo pacto materia invenienda esset, satis abundeque videor exposuisse. Quae quidem pars, quoniam et difficillima erat et a nostris scriptoribus in hoc praesertim genere minime tractata, pluribus verbis a nobis explicata est. Nemo enim fere est, qui conceptus mentis exprimere atque eloqui non quoquo modo possit, sed difficillimum ab omnibus existimatur, quid dicas, apte accommodateque invenire. Nam etiamsi minus ornate dicas, quod velis, si animo aliquid non

Torna all'inizio