Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 60


diligenter adhibemus curationem, quod restituere <possimus> pristinae sanitati. Sis mundus corpore; omnibus urceolariis servitium promitte et sta cum eis; non sis nimis pomposus nec omnino pannosus; a mentis habitudine non discordes; in magnis periculis te exhibe cum fortuna, ubi vel totum perdas vel totum acquiras, nec accipias fideiussorem vel bestiam, quae loquatur, sed pignus non trahat te in iudicium, quia non est bonum contendere in patria [93rb] aliena. Fac bonum forum, in principio parum recedens a consuetudine medicorum; serva hoc. Exemplum enim do vobis, ut sicut ita et vos faciatis. Item etsi diversas ferre debeas medicinas, illas tamen, quae circa frequentiores morbos sive in viris sive in mulieribus locum habent, potius ferre debes. Frequentiores aegritudines sunt istae: febres, apostemata,
scabies, solutio ventris, tussis, catarrhus et guttae, excessus humorum sine febre; in mulieribus vero retentio menstruorum et fluxus, suffocatio matricis, impedimentum generationis, frigiditas matricis et similia, quia
passiones mulierum omnes a matrice locum habent. Pauperes scholares siquidem has leves in pretio et efficaces in opere portabunt medicinas: mirobolanos citrinos, reuponticum, scammoniam, cassiam, reubarbarum, monepteis.
De compositis: electuarium de suco rosarum, <electuarium> frigidum Cophonis, oxy, katharticum imperiale sex uncias cum duabus unciis vel una sirupi violati vel zuccarae apposita aqua et abiecta substantia per colaturam.
De simplicibus: violae, pruna, semina frigida, manna, tamarindi, cassia fistula, serum lactis caprarum, iuiubae, sebesten.
Idem in plantis: violaria, herbae frigidae usuales, cerasa corvina, borago id est lingua bovina, umbilicus Veneris.
De compositis: zuccara violata, trifera saracenica, diaceraseos simplex, zuccarum frigidum de floribus boraginis ad modum zuccari rosati. Idem in plantis: lignum quoddam, quod vocatur [93va] avornus, cuius rasura purgat coleram cum impetu; cortex radicis genestae coctus debiliter; semen eius impetuose et cum vomitu <purgat>; grana cataputiae mundata, centaurea minor, absinthium, fumus terrae, mercurialis et totum, quod est in malo granato, antequam perfecte maturetur, in pondere sex unciarum; mirobolani kebuli, turbit, aloes citrinum, coloquintida, agaricus. Idem in plantis: polypodium, sed magis dolorem ventris facit, nisi multa semina apponantur extenuantia ventositatem; aliter securiter purgat elleborus impetuose cum vomitu; sucus ebuli et sambuci suaviter et cum vomitu et secessu; esula impetuose ventrem movet; titimallus et laureola similiter.

Torna all'inizio