Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 634


Videlicet diem qua facta est ipsa relacio, quia
non solum in relacione nuncii set in omnibus suis scripturis
notarius debet preponere diem, ut sciatur qua die
sunt facte.
Item continere debet relacio nuncii bene scripta diem
qua facta fuerit citacio, ut sciatur si inter diem qua fuit
citatus et diem qua debuit conparere tanti est temporis
spacium quod citatus potuerit conparere. verbi gracia si
citatus distat a loco ubi conparere debet per tres dietas
conmunes, et nuncius máliciose citavit eum hodie in
domo sua vel ubique, ita distantem quod cras conpareat,
eo ipso excusatus est, nec conparere tenetur,
cum nemo ad inpossibile obligetur.
Debet etiam continere diem qua citatus debeat conparere,
ut sciat iudex quando contra ipsum citatum vel
pro ipso sit in negocio procedendum.
2.
Quia sepe citacionis littere diriguntur eidem persone
cui mandatur in iudicio conparere, oportet actorem si caute
vult agere ut de presentacione ipsarum litterarum facta ipsi
citato fieri faciat publicum instrumentum, pro eo quod
si citatus negaret ad eum citacionis litteras pervenisse,
nisi actor probaret se ipsas litteras sibi presentasse vel
presentari fecisse vel saltem ad domum suam eas dedisse,
non posset reus contumax reputari. quod instrumentum
presentacionis taliter scribi debet.
a. Instrumentum quando citato citatorie presentantur.
In nomine domini amen.
Anno eiusdem etc. Petrus de tali loco presentavit
R loci eiusdem ex parte reverendi patris domini I dei
gracia cantuariensis archyepiscopi — vel ex parte venerabilis
viri domini talis domini pape iudicis delegati — et

Torna all'inizio