Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 676


interfuisse promissioni facte per dictam B de dicta peccunia restituenda,
tunc faciende sunt testi iterato tres generales
interrogaciones superius nominate, videlicet
anno qno mense die et hora fuit facta dicta promissio, et
in quo loco, et quibus presentibus, deinde sub qua forma
verborum, videlicet que verba protulit ille qui promisit,
et que ille cui facta fuit promissio.
Item querendum est, si ipse testis erat ibi, utrum a
casu fuerit in predictis, vel studiose ductus ut esset testis,
et si ita simpliciter audivit dictam promissionem fieri
transeundo vel stando ibi.
Super tercio articulo, si dixerit famam esse de predictis,
querendum est quomodo sciat hanc famam esse, et
ubi dicta fama, et inter quos, et quales persone sint ille
inter quas est dicta fama.
Et sic de omnibus circumstanciis super quolibet
verbo est a testibus subtilissime veritas inquirenda.
Si autem articuli fuerint multi, quia non posset eorum
affectus seu finalis intellectus in animo summarie conprehendi,
necesse est ut quilibet articulus singulariter testibus
perlegatur, et super quolibet dicat testis quod novit, et
quod fiant testibus omnes interrogaciones pertinentes
ad dictum articulum antea quam ad alios transeatur.
Et tunc notarius ita dicat.
D . Super eodem.
Iacobus testis iuratus, lectis et wlgarizatis sibi singulariter
articulis suprascriptis, super primo qui sic incipit:
intendit probare P
etc. dixit sic et sic.
Postmodum interrogetur ut supra dixi. et sic de quolibet
articulo est faciendum.
E .
Et notandum, quod inconveniens modus est ille quem
multi tenent dicentes: Iacobus testis iuratus dicit, et

Torna all'inizio