Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 47

Liber I


in consolationibus latissime patet maximamque vim habet. Possumus enim facile ostendere vel bona vel certe non mala, quae illis ad quos scribitur mala videantur: illos vero dolore vel amore impeditos, quae recta sint, minus cernere, quem locum exequitur late Servius Sulpitius, quum Ciceronem de morte filiae consolatur. Et de causis quidem rerum hactenus.
De argumentis a loco et tempore.
Cap. XXI
Ducuntur argumenta a loco, in quo consideratur ipsius loci natura, maritimus an mediterraneus sit, montanus an planus; quantitas, ut, longinquus an propinquus, magnus an parvuus; qualitas, ut, defertus an frequens, consitus an incultus, praeterea sacer an prophanus, publicus an privatus, alienus an eius de quo agitur. Quae quidem omnia tametsi fori et iudiciorum propria magis sunt, veniunt tamen etiam in familiares epistolas et in alia scriptorum genera, quum laudamus vel vituperamus aliquem a loco, unde oriundus sit, in quo versatus sit; quum suademus vel dissuademus aliquid, propter loci opportunitatem; quum consolamur et eum qui descesserit, in patria, in suis aedibus, inter domesticos et familiares descessisse aut honestissimo loco sepultum

Torna all'inizio