Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 696


sicut quando fortitudo actum exteriorem, circa quem secundario est, ordinat ad
alterum ut ad bonum gratiae, et sic induit quodammodo formam iustitiae; et
sic omnis virtus potest reduci ad iustitiam; unde iustitia legalis est idem quod
omnis virtus in 5 Ethic.
Quantum ad passiones autem, circa quas principaliter sunt illae virtutes, nihil
possunt habere de modo iustitiae, eo quod per passiones immediate homo non
ordinatur nisi ad seipsum; tamen per quamdam similitudinem est ibi quaedam
forma iustitiae, secundum quod diversae vires computantur ut diversae personae;
unde sic est iustitia metaphorica, de qua Philosophus loquitur in 5 Ethic.
Ex dictis igitur potest patere de facili, qualiter omnes partes a
Philosophis assignatae, sunt partes iustitiae: quia inter partes quas Tullius
ponit «vindicatio» et «observantia» sunt partes subiectivae verae iustitiae: quia
vindicatio reddit malum debitum, observantia autem bonum ad quod se obligavit.
Vindicatio enim, secundum eum, est «virtus, qua vis aut iniuria, et omne
quod obfuturum est, defendendo et ulciscendo propulsatur».
«Religio» autem quae est ad Deum, et «pietas» quae est ad parentes et coniunctos
sanguine vel patria, sunt partes potentiales, sed propinquae: quia reddunt
quod debent, et ex obligatione legis, sed non quantum; quia impossibile est. Has
autem sic definit: «Religio est quae superiori cuidam naturae, quam divinam
vocant, curam caeremoniamque affert»; et dicitur a religando secundum
Isidorum, vel secundum Augustinum, a reeligendo Deum
quem amiseramus. Pietas vero est «per quam sanguine coniunctis patriaeque
benevolis officium et diligens tribuitur cultus». «Gratia» autem «et veritas» reddunt
quod debent ex quadam honestate, qua fit ut homo gratiam beneficio
impendat (quamvis non possit ad id in iudicio cogi), et quod talem se in dictis et
factis exhibeat qualis est, quod ad veritatem pertinet: de qua Philosophus etiam
determinat in 4 Ethic. Est enim gratia «in qua amicitiarum et obsequiorum
alterius memoria, et remunerandi voluntas continentur».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa probat quod religio non sit pars
subiectiva iustitiae; non autem quod non sit pars potentialis propinqua.
Ad secundum dicendum, quod sicut pietas quae principaliter debetur parentibus,
se extendit ad omnes sanguine coniunctos, inquantum ex eisdem parentibus
descenderunt, et ulterius ad compatriotas, inquantum communicant in
natali solo; ita religio, quae Deo debetur, se extendit quodammodo ad eos qui
Dei imagine sunt insigniti; unde religio et dulia sunt in proximo genere; et ideo
sub una comprehenditur a Tullio altera.
Ad tertium dicendum, quod pietas alio modo sumitur hic quam ibi.
Ad quartum dicendum, quod vindicare ex poenae desiderio, vitiosum est; sed ex
sola iustitia, et secundum ordinem iuris, iustitiae est.

Torna all'inizio