Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 396


Ad quartum dicendum, quod ipsum lumen intellectus agentis est quaedam irradiatio
primae lucis; secundum quod Dionysius dicit, quod
omnes bonitates in creaturis participatae, sunt quidam radii divinae bonitatis;
et ideo non oportet quod huic irradiationi aliud lumen superaddatur in his quae
naturali rationi sunt subdita.
Ad quintum dicendum, quod ipse Deus est causa cuiuslibet nostrae cognitionis.
Non tamen oportet quod hoc fiat per influxum alicuius gratiae, sed per
influxum naturalis luminis, quod quidem lumen ab ipso est.
EXPOSITIO TEXTUS
«Ut sine hac credant hominem posse facere omnia Dei mandata». Intelligebant,
ut simpliciter impleri possint, secundum quod sunt efficacia ad vitam aeternam
promerendam.
«Ad hoc tamen iuvante nos per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae
facere et quae sperare debeamus». Ex hoc patet quod Pelagius ponebat eorum
quae in lege sunt, aut quae ad fidem pertinent, cognitionem a nobis haberi non
posse per naturalem virtutem rationis; et in hoc recte sentiebat.
«Recte a mortalibus vivi non potest». Ut intelligatur rectitudo quae est necessaria
ad opus meritorium. Nec tamen sequitur, si hoc non potest homo sine gratia,
quod non possit cavere transgressionem futuram, sicut Pelagius videbatur
arguere, ex uno aliud volens concludere.
«Id enim contra Manichaeos dixit». Videtur quod haec responsio nihil valeat:
quia dictum Augustini etsi obviet positioni istorum, nihilominus potest confirmare
positionem quam Pelagius astruere videbatur; et videtur quod obviet per
rationem eamdem. - Sed dicendum, quod non sequitur: quia opinio Manichaei
erat quod voluntas erat determinata ad unum faciendum; quod si esset, ab ea
ratio culpae et laudis et vituperii auferretur, sicut ab illis quae agunt per necessitatem
naturae. Sed quod fides catholica ponit, hominem non posse se a peccato
liberare, quod incurrit vel per actum proprium, vel per originem vitiatam,
non est ex determinatione voluntatis ad unum, sed ex eius insufficientia ad per
se acquirendum illud sine quo a peccato liberari non potest, nec divina mandata
implere perfecte, scilicet gratiam. Unde non eodem modo auctoritas
Augustini utrique obviat.
«In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem». Sciendum, quod
immutatio voluntatis in melius dupliciter potest intelligi. Vel secundum bonitatem
civilem; et sic homo per potestatem naturalem quam a Deo accepit, potest
voluntatem mutare in melius; sicut in Praedicamentis dicitur,
quod pravus ad meliores exercitationes deductus, et doctrinas, proficiet ut
melior sit. Vel secundum bonitatem gratuitam, ut scilicet acquirat gratiam
quam prius non habuit; et hoc non potest ex potestate naturali, sed ex potestate
gratiae per quam meretur gratiae augmentum et consummationem.

Torna all'inizio