Salimbene de Adam: Cronica

Pag 177


Iudaico populo, Deutero. XVI: Iudices et magistros constitues
in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per
singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio nec in alteram
partem declinent
. Hoc Iosaphath rex Iuda implevit, ut habetur
II Paralipo. XIX: Constituit iudices terre in cunctis civitatibus
Iuda munitis per singula loca. Et precipiens iudicibus ait:
Videte quid faciatis. Non enim hominis exercetis iuditium, sed
Domini, et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor
Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non est enim
apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio
nec cupido munerum
. Item, Iere. XXIII, promittit Dominus:
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum,
et regnabit rex et sapiens erit et faciet iuditium et iustitiam
in terra
. Item, Sapientie VI, dicitur quod multitudo sapientium
sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens populi stabilimentum est
.
Item Sap. VII: Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum
sapientia inhabitat. Nam per sapientiam sanati sunt quicumque
placuerunt tibi, Domine, a principio
, dicitur Sapientie IX.
Est autem valde necessaria sapientia viris religiosis, quoniam
multos habent mordaces et detractores et inimicos et persecutores,
qui libenter ponunt maculam in electis, ut habetur Eccli. XI.
Ideo docet eos Apostolus, ad Colo. IIII, dicens: In sapientia
ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester
semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos
unicuique respondere
.
Secundo, prelatus debet habere sanctam vitam, sine qua
non valebit unam festucam, quantumcumque aliter sit litteratus
et sapiens. Ideo dicit Iere. in fine epistole sue: Melior est
homo iustus qui non habet simulacra. Nam erit longe ab opprobriis
.
Simulacra dicitur habere prelatus sive quicumque alius,
quando habet solummodo scripturam librorum et non habet
sanctam vitam que continetur in libris. Item Eccli. XIX: Melior
est homo qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam
qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
. De sanctitate
enim summi prelati et boni pastoris dicit Apostolus, ad Heb.
VII: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens,

Torna all'inizio