Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 254


ad sufficientiam vitae. Prout ergo coniugium ordinatur
ad debitam societatem, apud reges, et principes in suis
coniugibus quaerenda est nobilitas generis: sed prout ordinatur
ad esse pacificum, quaerenda est multitudo amicorum:
prout vero ordinatur ad sufficientiam vitae, quaerenda
est pluralitas divitiarum. Probabatur enim supra, coniugium
esse secundum naturam, eo quood homo naturaliter
esse animal sociale: prima autem naturalis societas (ut
patet per Philosophum in Polit.) est maris et foeminae,
viri, et uxoris. hoc autem non esset, nisi coniugium ordinaretur
in quandam societatem debitam et naturalem. Cum
ergo debite et congrue nobili societur: reges et principes,
quos constat esse nobiles genere, prout coniugium ordinatur
in societatem dignam et congruam, debent sibi
uxores quaerere quae sint ex nobili genere. Secundo propter
esse pacificum quaerenda est amicorum multitudo.
Nam pax inter homines se habet quasi sanitas respectu humorum.
Sicut enim videmus in uno et eodem corpore,
quod propter inaequalitatem humorum consurgit infirmitas
et pugna: sic et inter homines propter iniurias, et
inaequalitates quas inter se exercent, consurgunt dissensiones
et bella. quare sicut ad esse sanum requiritur, quod
quis habeat naturam fortem, ut possit nociva expellere,
sic ad esse pacificum requiritur abundantia civilis potentiae
et pluralitas amicorum. Nam secundum Philosophum
in Rhetoricis, homines libenter iniustificant, cum possunt.
Qui ergo caret civili potentia et non est munitus amicis,
de levi iniuriam patitur, et non sinitur vivere in esse pacifico.
Coniugium igitur prout ordinatur ad esse pacificum,
quaerenda est ex eo amicorum pluralitas. Hoc autem (ut
patet ex habitis) tanto magis egent reges, et principes,
quanto eorum status, quia altior magis indiget sustentamentis,
et pluribus potest concuti infortuniis. Patet ergo
quomodo in coniuge regum, et nobilium quaerenda est
nibilitas generis, et quomodo ex tali coniugio quaerenda

Torna all'inizio