easdem res tam interius, quam exterius
perpetualiter sine aliqua inquietudine possidere.
Et si Abbas ejusdem Monasterii obisset,
ex propria Congregatione Abbatem
sibi eligere licentjam haberent, et ut id
Monasterium perpetuis temporibus sub immunitate
ac tuitione Imperiali persisteret.
Haec nos cognoscentes decrevimus per hoc
praesens praeceptum nostrae mansuetudinis
omnia praefata ira ut scripta sunt confirma¬re.
Volumusque, atque omnimodis praecepimus,
ut Abbas ejusdem praedicti Monasterii
semper cum omnibus illuc pertinentibus
sub nostra Regali immunitate ac defensione
maneat. Et omnes praenominatas
res, idest, sive infra urbem Romam, sive
extra, sive per totam Campanjam, seu per
Tuscjam, et ambos Spoletanos Ducatus,
sicut in priori praecepto habebantur, Monachis
ibidem Deo militantibus concedimus.
Nec non ut et in eligendis Abbatibus de
propria Congregatione perpetualiter putestatem
habeant. Insuper ergo placuit nostrae
serenitati ad id praedictu in Monasterium
quendam gualdum prope ibidem situm, nomine
Cornie, tradere, cum servis et molendinis
de Balneolo ad id gualdum pertinentibus,
habitantusque in Villa, quae dicitur
Alanne, cum aquis, pascuis pratis ad id
gualdum pertinentibus. Ea videlicet ratione
ut haec omnia ob amorem Domini nostri
Jesu Christi et pro remedio animarum
nostrarum, idest, Ludovici praefati Imperatoris
ac Consobrini, qui nobis regnum istud
disposuerat: nec non et piissimi Genitoris
nostri Ludovici Regis, ac Patrui nostrii Caroli,
nostraequae, qui hanc fecimus traditionem
ad id Monasterium sine ulla inquietudi¬ne,
perpetuis temporibus pertineant quatenus
Abbas et Monachi ejusdem, loci easdem
res habeant atque possideant, et juxta
id quod opus eis fit ad servicium Dei potenter
disponant, vitatmque jugiter Regularem
ducant, nullo unquam successore nostro hoc
irrumpente: Sed liceat eis quiete vivere, et
pro nobis ac pro nostris antecessoribus semper
ipsam exorare Sanctam Trinitatem, in
cujus honore haec ipsa eorum Ecclesia constat
esse dicata. Et ut hae auctoritas no¬strae
confirmationis atque donationis firmio¬rem
in Dei nomine habeat tenorem, annuli
nostri impressione jussimus sigillari, et manu
propria nostra subtus confirmavimus.
Si quis vero, quod minime credimus, ipsa
sua loca, eorumque pertinentia, seu servos
Dei inibi supernae famulantes Maiestati laedere,
aut inquietare, seu ex collatis minuere,
vel auferre praesumpserit, duplum eis
restituat, insuper componat pro praesump¬tione
pondera auri probatissimi libras duodecim.
Signum manus Domni Carlomanni Sere¬nissimi
Regis.
Baldo Cancellarius Regis, ad vicem
Theocmari Archicapellani recognovi et subscripsi.
Data decimo septimo Calendas Novembris,
anno Christo propitio secundo Regni
Domni Carlomanni Serenissimi Regis, Indictione
decima. Actum Papia Civitate
Regia in Dei nomine feliciter. Amen. ”
Post mortem piissimae recordationis Ludovici
Seressissimi Augusti, Domno Romano primo
|
|