VII.
De vitio iterate dictionis.
Nulla dictio semel posita sepius iteretur, nisi sit de natura
sermonis, et causa necessitatis evidens hoc requirat, ut
in hoc exemplo: «Petrus et Martinus multa crimina commiserunt;
propter quod Martinus suspendio traditur, et Petrus
in insulam deportatur». Nam fastidium generat dictio multotiens
repetita, ut ibi: «cuius rationis ratio non extat, ei
rationi ratio non est fidem adhibere».
VIII.
De quinque principalibus vitiis evitandis.
In summa nota et collige de predictis, quod in dictamine
ista quinque vitia precipue sunt vitanda. Primum est
collisio , idest stridens et rixosa contentio sillabarum; ut «belli
ferratos postes portasque refregit». Secundum est frenum ,
scilicet quando aliqua dictio desinit in r, et sequens incipit ab
r, ut «error Romuli». Tertium est hiatus, qui provenit ex
frequenti vocalium concursione, ut in eo: «Ovius ovio ovanti
animo eius». Quartum est metacismus , scilicet quando aliqua
dictio desinit in m, et sequens incipit a vocali, ut «bonorum
hominum auctoritatem amo». Quintum est laudacismus , scilicet
quando aliqua dictio desinit in l, et sequens dictio incipit
ab l, ut «sol lucet».
IX.
De vitiis sententie.
Quatuor equidem modis committitur vitium in sententia:
primo, quando partes epistole sibi non respondent. Exemplum:
|
|