podium in Campo Brictonorum quod dicitur Sancti Benedicti. 
in territorio Tuscanensi quasdam res Sancti Peregrini et Sancti Anastasii 
quę positę sunt prope castellum et turrem de Corgnito. 
in territorio Sabinensi ubi dicitur Turris alię res. dedit autem 
pręlibatus abbas domnus Almericus argenti libras triginta et emit 
terram atque casales ex corpore massę quę appellatur Cornicla 
et Treigum. et casalem qui vocatur Collis Longus in territorio 
Sabinensi. in Ophiano collata est ipsa vallis in pede Sancti 
Iohannis huic monasterio. in Grecie ad Gualdaturum 
alia res. in Viaro refutata est quędam res in hoc monasterio. 
in Gabiniano ad Monumentum Album alia res. 
in comitatu Reatino ubi dicitur Mala Morte quoddam tenimentum. 
in territorio Sabinensi ad Pinianum alię res in 
Moranula alia res. in ducatu Spoletano et in curte de Metiano 
alia res. in territorio Sabinensi ad Lanianum alia res. 
et ad Ferrarios alię res. et de ęcclesia Sanctę Marinę medietas. 
filii autem Bucconis dederunt huic monasterio res suas de 
castello Bucciniano et eius pertinentiis, et de Sala, et Rocca, et 
Cornazano, et in Sectiniano, pro quibus receperunt prętium a 
domno Almerico abbate argenti librarum centum. fecerunt 
etiam obligationem pro se suisque hęredibus, sub pęna auri boni 
et optimi librarum centum, de omnibus ipsis rebus, scilicet de 
medietate Roccę, et medietate castelli Sancti Donati cum suis 
pertinentiis, quę sunt Pipilianum, Sanctum Donatum, pertinentia 
Sancti Iohannis, vocabulum Cornazani, montem Ocellionum, Carbonianum, 
Privatim, Sectinianum, Campum Longum, Casarinę, 
castello Bucciniano et Sala, si aliquid in eis causare vel litigare 
voluerint. quędam etiam res in suprascripto Cornazano huic
  |  
  |