Petrarca Franciscus: Africa

Pag 129

LIBER QUINTUS


Ecce parum fausto finem positurus amori
Phebus ab Occeano radians surgebat Eoo.
Concrepuere tube surgit tremefactus, et iras
Suscitat, ac questu se sepe revolvit eodem.
Postquam castra videt fremitu testantia motum,
Et metuit mandata ducis, vimque affore credit,
Si neget, horrendum dictu et miserabile sumit
Consilium, quod tristis Amor dabat: aurea fido
Pocula dat servo, custodia dira veneni
Credita cui fuerat. Rex hec undantia summo
Ac superinfusa cernens spumantia morte:
«Vade» ait «et misere mea tristia munera perfer
Regine, strictosque deos absolve fidemque.
Me promissorum memorem sciat illa: secundum
Impleo. Sunt superi testes, erat altera longe
Conditio michi grata magis, tentataque frustra
Est via, si qua foret, per quam regina maneret
Coniugio contenta meo. Romanus ab alto
Dux vetat: huic nostri, sic dii statuere, potestas
Fortunaque iubente data est. Sibi consulat ergo
Cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam
Exitus excipiat viduatam nomine nostri;
Insuper et primi reverentia quanta mariti,
Quanta patris virtus: titulisque et sanguine dignun
Consilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum,
Instrumenta fuge libertatisque paramus.»


695




700




705




710




715



Torna all'inizio