pacem. Etsi nos precedentia servitia non invitent ut pro quantitate
meritorum aliquid postulemus, tamen quod in actu deest
bone voluntatis propositum persuadet. Eapropter caritatem
vestram in domino fiducialiter exoramus, quatenus dominam
Dianam filiam nobilis viri Andalotis recipere velitis nostri
amoris intuitu in monacham et sororem; que sacro suscepto
velamine in ecclesia vestra cupit creatori nostro sub lenitatis
ac mansuetudinis spiritu deservire; scientes quod per eius
consanguineos et amicos, qui sunt de maioribus civitatis, vestrum
monasterium valde poterit sublevari.
CL.
Responsiva ad predictam.
Dilecte in Christo sorori ac domine reverende, D. Sancti
Columbani abbatisse vita laudabili, morum venustate ac multa
sapientia ubilibet commendate, A. Sancti Gregorii abbatissa,
femina peccatrix et multum fragilis et indigna, salutem et
Deum facie ad faciem contemplari. Quanto sincero cordis affectu
vestram in Domino diligam caritatem et ille novit qui
nihil ignorat et vos per exteriora potestis presumere de
internis. Cum autem mee sorores dissentiant et nolint dominam
Dianam in monacham recipere ut rogastis, et sola non
possim facere que velitis, voluntas affectum approbet, sed
effectum non secutum impotentia non incuset.
CLI.
De heremita ad heremitam.
Dilecto in Christo fratri, amico speciali et domino reverendo
I. heremite Camaldulensi, sanctitate vite probato et meritis
ac corporis honestate, G. heremita Sancti Michaelis de
Nemore salutem et usque ad veram perseverare coronam.
Quamvis celestis dispensatio conditoris locorum habitacula
|
|