Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 30


I 24 (I 24) Si ergo ideo Christum Iesum uerum denegas deum
uerumque dei filium, quia aduocatus noster est, et pro culpis
delinquentium intercedit, quaero quid de spiritu sancto difinire
praesumas, qui et ipse aduocatus noster est, et incarnatus non est,
utrum sit deus uerus, an non? Nam et Paulus interpellare eum pro
nobis gemitibus inenarrabilibus protestatur. Ait enim: Ipse autem
spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Si uero qui
postulat et aduocatus est, deus uerus iuxta tuam uesaniam non
adoratur. Sanctum namque spiritum, Macedonii sectam secutus,
deum abnuis uerum. Sed si de filio recte sentires, recte profecto et
de spiritu sancto intellegeres. Dei enim filius omnia pro nobis, non
pro se, uoluntaria pietate suscepit. Et ideo susceptio humanae
naturae, quam in ueritate pertulit carnis, diuinae nil praeiudicat
maiestati. Infirma quoque nostrae naturae uirtute suae solidauit
diuinitatis. Namquemadmodum spiritui sancto quia aduocatus
dicitur et pro nobis postulare perhibetur, nil obest ut deus sit uerus,
ita et saluatori nostro deo Christo Iesu, quia aduocatus et mediator
pro nobis fieri dignatus est, nil contradicitur ut deus non sit uerus
propriusque filius dei. Igitur cum spiritus sanctus uerus sit deus,
et diuinitatis illa ineffabilis essentia, quae omnimodo extra passionem
et mutabilitatem permanet, nullum umquam gemitum perturbati
adfectus posse suscipere quis ambigat, quur Paulus apostolus
sicut supra relatum est postulare pro nobis gemitibus docuerit
inenarrabilibus? Sed quoniam mentes sicut et ante nos dictum est,
quas gratiae suae inlustratione perfuderit, gementes pariter efficit
et postolantes, postolare idcirco gemitibus inenarrabilibus perhibetur,
quia postolare et gemere facit. Facit, quia ut efficiatur, ex
eius dono gratiae promeretur.
I 25 (I 25) Denique quia tam obstinatae mentis infestus peruicacia
adoptatiuum dei filium quoquomodo adfirmare non parcis,
audi ergo qua ratione poteris ei inculpabiliter hoc adsciscere nomen.
Iesus Christus etenim omnipotentis dei filius omnipotens dominus
noster quia praetio sanguinis sui nos redemit, iure redemptor uerus
omnium redemptorum uocibus praedicatur. Non inquam ille redemptus,
quia numquam captiuus. Nos uero redempti, quia fuimus

Torna all'inizio