princeps, per rogum Adelfrid dilecti parentis nostri, concedimus
in monasterio Beatissimi Vincencii martyris, quod situm est in
finibus Samnii, iuxta fluvium Vulturnum, ubi vir venerabilis Epyphanius
abbas, orator noster, preesse videtur, terras et servos et
ancillas,et ecclesiam vocabulo Sancte Dei genitricis et virginis
Marie, quam habemus in finibus Benafro, loco qui nominatur
Campiniano, que fuit Iohannis et Radoaldi, filiis Picconi; et Ermelgrimi,
filii Rapperti; et Stephani, filii Paldonis; et Truppoaldi
et Petri, filii Andree; et Ragemberti et Radoaldi, filii Radiperti; et
Trasemundi et Leodemundi et Leodelgari, filii Lupini, per hos
fines: prima parte fine riagine, que dicitur Ravennola, unde per
tempus aqua decurrit; secunda parte fine habet fossato et terra
uno se tenente iam dicti monasterii; tercia vero parte fine habet
riagine unde per tempus aqua decurrit; quarta denique parte fine
habet silice; nam et concedimus iam dictas terras in iam dicto
monasterio, cum omnes servos et ancillas, et omnes faccultates
eorum, cum filiis, filiabus, cum nuribus et nepotibus, et cum omnibus
cespitibus, qui fuerunt et pertinuerunt ad superius nominatos
homines, qui pro culpe eorum meritis, ad sacrum nostrum palacium devenerunt. que nos concedimus et confirmamus in predicto
monasterio omnia possidenda in integrum, in ea videlicet racione,
ut a modo et deinceps, per hoc nostrum roboratum preceptum,
cuncta, ut superius leguntur, habere et possidere valeatis vos iam
nominate Epyphani abbas, atque successoribus et rectoribus iam
dicti vestri monasterii, ita ut a nullis ex nostris iudicibus, idest
comitibus et castaldeis, vel a quibuscumque hominibus non habeatis
de predictis terris et de predicta || ecclesia et servis et ancillis
aliquam requisicionem vel molestacionem, sed perpetuis
temporibus possideatis. Si quis autem, quod nos non credimus,
hoc nostrum roboratum preceptum dirrumpere aut contrare presupmserit
|
|