superiorum et inferiorum, quod convenit animae humanae, quae etiam a
superioribus illuminatur, et a phantasmatibus cognitionem recipit. Quarto
secundum hoc quod est habere vertibilitatem immutabilem, quod Angelo convenit,
eo quod immutabiliter adhaereat bono vel malo ad quod se semel per electionem
convertit; vel habere mutabilem vertibilitatem, quod homini convenit,
qui de bono in malum converti potest, et e contrario. Quinto secundum virtutem
interpretativam: quia, secundum Damascenum,
Angelus interpretatur vel loquitur quibusdam nutibus et signis intellectualibus
sine vocis expressione, ut infra patebit; homo autem loquitur voce expressa.
Nec est mirum quod sic diversimode Angeli et animae differre assignantur:
quia differentiae essentiales, quae ignotae et innominatae sunt, secundum
Philosophum designantur differentiis accidentalibus,
quae ex essentialibus causantur, sicut causa designatur per suum effectum;
sicut calidum et frigidum assignantur differentiae ignis et aquae. Unde possunt
plures differentiae pro specificis assignari, secundum plures proprietates rerum
differentium specie, ex essentialibus differentiis causatas; quarum tamen istae
melius assignantur quae priores sunt, quasi essentialibus differentiis
propinquiores.
Cum ergo substantiarum simplicium, ut dictum est de Angelis, sit differentia in
specie secundum gradum possibilitatis in eis, ex hoc anima rationalis ab
Angelis differt, quia ultimum gradum in substantiis spiritualibus tenet, sicut
materia prima in rebus sensibilibus, ut dicit Commentator in 3 de Anima.
Unde quia plurimum de possibilitate habet, esse suum est adeo
propinquum rebus materialibus, ut corpus materiale illud possit participare,
dum anima corpori unitur ad unum esse: et ideo consequuntur istae differentiae
inter animam et Angelum, unibile, et non unibile, ex diverso gradu possibilitatis.
Item ex eodem sequuntur aliae differentiae, rationale et intellectuale: quia
ex hoc quod Angelus plus habet de actu quam anima, et minus habet de potentia,
participat quasi in plena luce naturam intellectualem (unde intellectualis
dicitur); anima vero quia extremum gradum in intellectualibus tenet, participat
naturam intellectualem magis defective quasi obumbrata: et ideo dicitur rationalis,
quia ratio, ut dicit Isaac oritur in umbra intelligentiae. Tertia
vero distinctio sequitur ex prima et secunda: ex hoc enim quod anima corporis
forma et actus est, procedunt ab essentia eius quaedam potentiae organis
affixae, ut sensus, et huiusmodi, ex quibus cognitionem intellectualem accipit,
propter hoc quod rationalis est habens cognitionem decurrentem ab uno in
aliud; et sic a sensibilibus in intelligibilia venit, et per hoc ab Angelo differt,
qui non a sensibilibus discurrendo ad intelligibilia, cognitionem accipit.
Quarta autem distinctio sequitur ex secunda: quia dicitur, quod per hoc quod
Angelus intellectum deiformem habet, convertitur ad quodcumque immobiliter;
|
|