Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 207


Tunc dixi in mea mente: Non videntur mihi socii et amici,
consanguinei, fratres et proximi, nisi omnes declinantes ad
avariciam et sequentes diuitias et glorias mundi, nec est nobilitas,
consilium, fides et sapientia nisi in diuitijs. Inueni
enim illum qui caret diuitijs, quando aliquid facere intendit,
non succedit ei illud sicut vult nec habet potestatem illud perficere;
sicut aqua riui in (pot)estate sua, que, si exsiccatur,
non habet potestatem fluendi. Et inueni quoniam qui non
habet diuitias, non habet fratres, et qui non hadet fratres,
non habet genus, et qui non habet genus, non habet prolem,
et qui non habet prolem, non habet memoriam, et qui non
habet memoriam, non habet intellectum, et qui non habet intellectum,
non habet hoc seculum, scilicet nec futurum, nec
principium, neque finem. Homo enim, quando caret diuitijs,
indiget subsidio aliorum, et tunc habetur a sociis odio, et eum
de[re]linquunt consanguinei et amici, et noti eius obliuiscuntur
ipsius et creditur vilis apud eos. Et quando quis constituitur
in paupertate, exponit se morti et vendit animam suam et
Deum suum et eius obliuiscetur, nec respicit ante et retro, et
relinquit omnia, donec deijcietur. Et ideo non est in mundo
peius paupertate. Lignum enim, plantatum in terra et rasum
ab omni parte, melius est apud me quam qui indiget donis
aliorum. Paupertas enim est principium omnis laboris et causa
omnis timoris et tribulationis. Aufert enim corda magnatorum
terre, ducit consules stulte et dominos infatuat. Aufert
enim sermonem sapientum et consilium senum tollit. Et est
origo omnis tristicie, decidit vitam, aggregat tribulationes. Et
quicumque vulneratus est vulnere paupertatis, impossibile est
quod non tollatur sibi mansuetudo et acquiratur promptitudo.
Et quicumque caret mansuetudine operum caret nobilitate;
peccabit et precipitabitur, et quicunque precipitabitur, contristatur,
et quicumque contristatur, perdit intellectum et
obliuiscitur sue intelligentie. Et inueni quoniam, quando quis

Torna all'inizio