| Ad secundum dicendum, quod rectitudo actus est ex proportione ad finem; ad
 diversos autem fines diversimode accipitur actus proportio: unde aliquis actus
 est rectus proportionatus bono civili, qui non est rectus proportionatus gloriae
 aeternae: unde oportet quod sint aliae virtutes infusae, quae faciant actus rectos
 ex proportione ad finem.
 Ad tertium dicendum, quod virtutes infusae et acquisitae non sunt in irascibili
 et concupiscibili nisi secundum quod participant aliqualiter rationem: et ex hac
 parte non habent dependentiam ab organo corporali, sed continentur sub
 mente, sicut et sub ratione, inquantum ipsam participant.
 Ad quartum dicendum, quod mos secundum quem dicitur moralis virtus, importat
 inclinationem quamdam appetitus ad bonum vel malum faciendum. Et quia
 haec inclinatio frequenter est ab assuefactione, ideo mos sic dictus, a more
 prout consuetudinem importat, descendit. Sed dicta inclinatio non semper est
 ab assuefactione, sed quandoque a natura, sicut dicuntur mores brutorum in
 8 de Animalibus, vel etiam ex Dei dono; et sic virtutes infusae morales
 dici possunt.
 Solutio IV
 Ad quartam quaestionem dicendum, quod virtutes acquisitae et infusae differunt
 specie, scilicet fortitudo a fortitudine, et temperantia a temperantia, et sic
 de aliis: quia, ut dictum est, fines sunt sicut principia in operativis. Si autem
 esset aliqua scientia quae non posset reduci ad principia naturaliter cognita,
 non esset eiusdem speciei cum aliis scientiis, nec univoce scientia diceretur.
 Unde cum fines virtutum infusarum non praeexistant in seminariis naturalibus
 virtutum, sed naturam humanam excedant; oportet quod virtutes infusae a virtutibus
 acquisitis, quae ab illis seminariis procedunt, differant specie. Unde et
 in alia vita hominem perficiunt, acquisitae quidem in vita civili, infusae in vita
 spirituali, quae est ex gratia, secundum quam homo virtuosus est membrum
 Ecclesiae.
 AD OBIECTA
 Ad primum igitur dicendum, quod effectus proportionatus agenti differt specie
 secundum diversitatem agentis: unde Animalia generata ex semine et ex putrefactione
 non sunt eiusdem speciei. Virtus autem divina, quamvis possit super
 omnes effectus, et in infinitum eos excedat, tamen aliqui effectus sunt qui non
 possunt esse nisi ex virtute divina; et tales effectus non sunt proportionati aliis.
 Unde tales effectus differunt specie ab illis effectibus qui etiam ab aliis causis
 produci possunt, quamvis et divina virtus illos possit producere.
 Ad secundum dicendum, quod quamvis sit idem actus virtutis acquisitae et infusae
 materialiter, non tamen est idem actus formaliter: quia per virtutem acquisitam
 collimitantur circumstantiae secundum proportionem ad bonum civile,
 sed per virtutem infusam secundum proportionem ad bonum aeternae gloriae:
 | 
 |