3. Kal. Augusti die sabbati castrum Moroli per fortiam domni Iohannis de Ceccano
captum est et combustum. Captus est ibi Oddo Novellus de Columna cum undecim suis
militibus, et soror eius Mabilia cum quadam filia sua ducti sunt in captionem apud Ceccanum.
Peccatis exigentibus de castro Moroli 424 capita tam virorum quam mulierum,
tam senum quam parvulolum combusta sunt. Omnes autem reliqui milites et layci redacti
sunt sub potestate et fidelitate domni Iohannis de Ceccano sacramento. Domnus Thomas
de Supino dolens et tristans deleliquit Campaniam comitis Rogerii de Aquila. et dedit
domno Iohanni de Ceccano 1000 libras proveniensium et fecit se fidelem cum sacramento
in sempiternum domno Iohanni de Ceccano, et dedit ei filium suum obsidem ad fidelitatem
et veritatem conservandam. Domnus Iohannes de Ceccano primo loco reddidit domno
Thomae uxorem suam cum filia; domnum Oddonem de Columna cum suis militibus dedit
in potestate domni Iohannis cardinalis de Columna.
Honorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et clericis Sanctae Mariae
de Flumine de Ceccano salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis
dignum est nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis tramite non discordant,
effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus grato
concurrentes assensu, ad exemplar felicis memoriae Innocentii papae praedecessoris nostri
personas vestras et ecclesiam sanctae Mariae de Flumine, in qua divino estis obsequio mancipati,
cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesentiarum rationabiliter
possidetis aut in futurum iustis modis praestante Domino poteritis adipisci, sub beati
Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem sancti Stephani et sancti Quirici
ecclesias cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis, forestam iuxta ecclesiam sancti Stephani,
et de capite pontis de prato, et de tineis molendina, vineas, reditus, decimas, oblationes,
homines, hortos, cannapinas, et possessiones alias ad vestram ecclesiam pertinentes, sicut ea
omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae authoritate apostolica
confirmamus,et praesentis scripti patrocinio communimus. Libertates quoque et immunitates, necnon
et exemptiones secularium exactionum a dilecto filio nobili viro Iohanne de Ceccano tam
pie quam provide vobis et ecclesiae vestrae concessas, sicut in authentico eiusdem nobilis
perspeximus contineri, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas decernimus permanere,
cuius tenorem de verbo ad verbum praesenti paginae duximus inserendum: ",In nomine Domini.
Anno dominicae incarnationis 1196. ? insigniri." Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani 13. Kal. Octobris, pontificatus
nostri anno primo.
1217. Mense Aprili quidam comes Francigena, nomine Petrus de Alsurla, a Graecis
vocatus et electus in imperatorem Constantinopolitanum, adplicuit Romam cum uxore et
filiis et alio comitatu. Honorifice a domno papa Honorio et a clero et a cuncto populo Romano
est receptus. 5. Idus praedicti mensis in ecclesia sancti Laurentii foris murum cum
magna gloria et decore coronatus est a summo pontifice cum uxore sua; et postea domnus
papa dedit ei conductorem itineris et defensorem domnum Iohannem de Columna presbyterum
cardinalem, tituli Sanctae Praxedis. Incipientes iter, transierunt mare euntes per
imperium Romaniae gaudenter. Maior potestas imperii Romaniae et ditior invitavit praedictum
imperatorem, ut dignaretur ire per terram suam, promittens ei omnes expensas
usque in civitatem Constantinopolitanam, callidus insidians et decipiens imperatorem. Tunc
imperator cum domno cardinale ingressi sunt terram praedictae potestatis; quae potestas
et dignitas apud nos dicitur Comminio, nomine Teodorus. Qui postquam recepit imperatorem
et domnum cardinalem, voluit eos occidere. Sed responsum est ei ab amicis et
fidelibus dicentibus: Si istos occideris, semper habebis guerram ab imperio et a summo pontifice
et tu et heredes tui; si servaveris eos vivos, non erit qui te debellet. Posuit eos audacter
in custodiam, et constricte custodivit eos in ergastulis. Imperatrice nolente declinare a
recto itinere, perrexit salva et gaudens in Constantinopolim, et tanquam domina et imperatrix
recepta dominabatur.
Idus Mayas domnus papa Honorius egressus Romam venit Anagniam. Pridie Nonas
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|