Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 119

libro III


(4) Reges quoque vel alii magnates possunt secundum eandem
formam dominum apostolicum salutare. (5) Quandoque tamen
adiciunt: 'Devotionis affectum' vel: 'Suum in cunctis obsequium',
sed rex Anglie sibi dicit: 'Tam promte quam debite
reverentie famulatum'.
(6) Clerici autem dicunt: 'Reverentiam in omnibus tam debitam
quam devotam' vel: 'Subiectionem in omnibus cum perpetuo
famulatu'. (7) Quidam etiam sibi mittunt: 'Sui recommendationem
cum reverentia tam debita quam devota' vel: 'Se ipsum
ad pedum oscula beatorum'. Et has omnes affectiones possumus
clericis maioribus destinare, nisi pedum oscula que soli
apostolico impenduntur.
41. (1) DE PRELATIS AD SUBDITOS VEL AD PARES. ITEM AD
RELIGIOSOS.
(2) Prelatorum autem est dicere paribus vel inferioribus:
'Salutem in eo qui est salutis autor' vel: 'In vero salutari salutem'
vel: 'Salutem et sincere dilectionis affectum' vel: 'Salutem
et sinceram in Domino caritatem'.
(3) Religiosis dicimus: 'Salutem et reverentiam vel devotionem'
vel: 'In oratione constantiam' vel: 'De cursu bravium
et de labore denarium' (4) vel: 'Gaudium consequi sempiternum'

Torna all'inizio