: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 251


De adversitatum generibus, quibus multipliciter, ut audimus, malefida
fortuna vos ferit et sauciat, vobis, Deo teste, qui uniuscuiusque facta rimatur
pectoris, condolemus et nostros reputamus utique ictus vestros, cum
vos geramus in visceribus intime caritatis et speciali benivolentia prosequamur.
Verum resignationis causam in manibus presidis faciende, qui
stringit et laxat universitatis habenas, dissuadeat utinam, quem erga vos
inconcussum habere fatemur, affectus, cum verecundia inextricabilis vobis
emanaret imposterum et humana malignitas obprobriosam vos in fabulam
verteret et amicum derisorie in populis digito demonstraret. Igitur substinete,
nec terreat vos familiaris aut forinseci hostis astuta calliditas, quoniam
non semper ferit quocumque minabitur arcus, nec predam abripit
saltu triplici cotidie leopardus. Si vero pusillamitate, ut lepusculus forte
devictus, aut muliebri mollicie irretitus, concepta cordis in archa, minus
provide produceretis in portum quod ultra quam concipi, fari valeat et
describi nostrum gravaret animum, auditum offenderet et nostris afferret
sensibus aconitum, vobis, qualitercumque tempora succedant temporibus
et respondeant momenta momentis, non deerit tenuis mensa nostra, vos
amplexabit, nesciens a consueto recedere, vetus amicus brachiis caritatis et
habebit inter ceteros cariorem, modo dominantis excepto, sicut in principio,
nunc et semper. Nam vera amicitia illa profecto dinoscitur, que sicut
de prosperis eventibus materiam iocunditatis assumit, sic et de adversis
casibus rigore mestitudinis contorquetur.

Torna all'inizio