QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de cognitione Angelorum, et circa hoc quatuor quaeruntur:
1. Utrum Angelus cognoscat per species; 2. Utrum in superioribus sint species
magis universales; 3. Utrum per species istas, singularium cognitionem habere
possint; 4. Utrum possint simul plura intelligere.
ARTICULUS 1
Utrum Angelus cognoscat res per suam essentiam.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Angelus per essentiam suam res cognoscat et non per species
aliquas. Quia, secundum Philosophum, anima est species
specierum. Sed Angelus simplicior est anima et nobilior. Ergo essentia Angeli
est similitudo vel species rerum. Sed res potest in similitudine sui cognosci.
Ergo videtur quod Angelus intuendo essentiam suam, res cognoscat, et non per
species aliquas.
2. Praeterea, omnis species vel est causa rei, vel a re accepta. Sed species
rerum in intellectu Angeli non possunt esse causatae a rebus, cum Angelus
careat potentiis et organis, quibus fit abstractio a sensibilibus: nec iterum sunt
causae rerum, cum Angeli non sint causatores. Ergo videtur quod Angeli per
species non cognoscant.
3. Praeterea, secundum Dionysium, nobiliora in entibus sunt
inferiorum exemplaria. Sed in exemplari res optime cognoscitur. Cum ergo
Angeli inter res creatas sint nobilissimi, quasi Deo propinquiores, secundum
Augustinum; videtur quod natura sua inspecta, alias res cognoscant.
4. Praeterea, intellectum et intellectus non differunt nisi quando utrumque
eorum est in potentia, ut in 1 lib. dictum est. Ergo omnis intellectus qui est semper
in actu, non differt in eo intelligens et intellectum. Sed intellectus substantiae
separatae videtur semper in actu esse, cum suum intelligere non sequatur
transmutationem aliquam. Ergo videtur quod in ea non differat species intellecta
et substantia intellectus; et ita non per species cognoscit.
SED CONTRA est quod Dionysius dicit quod Angeli
illuminantur per scibiles rerum rationes. Hae autem non sunt nisi species
rerum intellectae. Ergo per species rerum cognitionem habent.
Praeterea, in lib. de Causis dicitur, quod omnis intelligentia est plena
formis. Sed illa quae sunt in intelligentia, sunt in ea per modum intelligibilem, ut
in eodem libro dicitur; quae autem sic sunt in ea, sunt in ea ad cognoscendum.
Ergo videtur quod res per formas cognoscant.
|
|