Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 258

Liber III


quare unumquodque dicamus et nostris interrogationibus ipsi respondemus, hoc modo: "Maiores nostri, si quam unius peccati mulierem damnabant, simplici in iudicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto? Quoniam quam impudicam iudicarant, eam veneficii quoque damnatam existimabant. Quid ita? Quia necesse est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere permultos. Quos istos? Virum, parentes, caeterosque, ad quos videt sui dedecoris infamiam pertinere".
Divisio inter figuras nominatur quum rem in duo membra dividimus atque utrunque brevi ratione concludimus, sic: "Cur ego nunc tibi obiiciam quicquam? Si probus es, non meruisti; si improbus, non commoveare".
Frequentatio, quam gr-sunatzroismos Graeci vocant, est quum res in tota causa dispersae unum in locum accumulantur, quo gravior atque acrior fiat oratio, ut si quempiam laudaverimus eiusque virtutes multas enumeraverimus denique sic eas in unum congregemus: "Qualis igitur vobis videri debet, qui tam pius in patriam extitit, tam liberalis in suos, tam officiosus in omnes, tam mansuetus, aequus, modestus, omnibus denique ob suas virtutes charus?"
Similitudo, est oratio quae ex re dissimili aliquid

Torna all'inizio