Solutio
Respondeo dicendum, quod haec propositio similiter tripliciter potest accipi sicut
praecedens. Et in primo sensu est vera, sicut et prima, et eadem ratione: sicut
enim factum est ut Deus sit homo, ita factum est ut homo sit Deus. In secundo
vero sensu est falsa, sicut et prima, et eadem ratione: quia iidem sunt termini, sed
conversim positi. In tertio autem sensu, secundum quod determinat subiectum in
comparatione ad praedicatum, diversimode iudicatur a diversis opinionibus.
Prima enim opinio, quia ponit quod homo supponit suppositum creatum, dicit
quod haec est vera, sicut et prima: quia sicut persona divina non semper fuit
illud suppositum, et modo est illud suppositum; ita illud suppositum non semper
fuit persona divina, et modo est. Secunda autem opinio et tertia ponunt, quod
homo, prout de Christo praedicatur, non habet aliquod aliud suppositum quam
suppositum aeternum: sed secunda dicit, quod homo supponit suppositum
aeternum; tertia autem, quod homo copulat ipsum, sicut termini accidentales:
et quia illud suppositum nunquam non fuit Deus, ideo haec est falsa secundum
hoc, «Homo factus est Deus»: concedunt tamen eam in primo sensu, qui non est
proprius sensus eius. Ideo secundum has opiniones magis est falsa quam alia:
secundum autem primam simpliciter est vera. Quia tamen aliquo modo conceditur,
respondendum est ad utrasque obiectiones.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur secundum proprietatem
propositionis, et sic est falsa.
Ad secundum dicendum, quod prima opinio diceret, quod teneretur pro supposito,
non pro persona; aliae vero duae dicerent, quod teneretur pro persona;
quam tamen non determinat participium, sed totam locutionem: quia factum est
ut persona divina in humanitate existens etiam esset Deus.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligendum est de illis quae conveniunt naturae
secundum se, et non habent repugnantiam ad alteram naturam. Quod
autem dicitur factus Deus, non convenit naturae secundum se, sed ratione unionis;
unde non sequitur: «Homo factus est Deus: ergo Filius Dei factus est
Deus»; sicut non sequitur: «Homo unitus est Deo; ergo Deus unitus est Deo».
Ad quartum dicendum, quod non sequitur ex virtute locutionis. «Deus factus est
homo: ergo est homo recens»: quia si homo assumptus secundum primam opinionem,
vel humana natura, ab aeterno fuisset, nihilominus diceretur: «Deus
factus est homo». Unde, sicut in littera dicitur, non sequitur quod sit Deus
recens; sed quod Deus sit recenter, idest de novo: et hoc non est inconveniens
secundum primam opinionem.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad tertium intellectum propositionis praedictae,
procedit illud argumentum: unde prima opinio, quae secundum illum
intellectum concedit propositionem, dicit, quod homo praeintelligitur ad unionem,
ut dictum est dist. 6, in princ.: secundum autem primum sensum, in quo
concedit eam secunda opinio et tertia, non sequitur.
|
|