sanctus Dionisius ostendens occultam divinitatem fore non manifestam,
sub cara[c]t[er]istico unitatis ita de ipsa profitetur: «Unitas unifica
omnis unitatis». Cuius nomen dignitatis alio sublimi vocabulo reiteratione
sic variavit: et superessentialis essentia, id est que cum sit essentia
essentialis, a qua omne esse est, est super omnem essentiam. Et iterum
eam sic magnificat: et intellectus invisibilis. Num aliquis intellectus est
visibilis, cum omnis intellectus incorporeus sit? Sed invisibilem eam intellectum
appellavit, quia eius invisibilitas menti, que per intellectum
incorporalia intuetur, minime pervia est.
Denique si divinitas intellectus est, aliquid intelligitur ipsa divinitate.
Dico quod omne incorporeum intelligitur ea, quia ipse intellectus,
qui divinitas est, omnia que sunt in celo et in terra invisibilia intelligit.
Sensibilia, id est corpora, non intelliguntur, sed sentiuntur; soli spiritus,
et que in eis <sunt> , intelliguntur. Item si divinitas est intellectus, videtur
quod sit aut substantialis similitudo multorum, sicut intellectus, qui est
hec species homo, est substantialis forma et substantialis similitudo omnium
hominum, aut aliqua compositio subiecti et predicati, in qua principaliter
sit veritas vel falsitas, quia veritas vel falsitas principaliter est in
intellectibus et post hec in vocibus atque sermonibus, aut quod sit aliqua
verbi actio ut ea que predicatur cum dicitur: “spiritus intelligit”. Dico
id non esse verum de divinitate, quia divinitas est intellectus super omnem
intellectum.
Et ponit aliam maiestatem sermonis eiusdem unitatis dicens: et
verbum archanum. Et item excellenter alia notione mirifica eam nominat:
et irrationabilitas. Quis auderet divinitatem irrationabilitatem dicere, nisi
quia de ipsa ratio fari non potest? Ergo non in se vel sibi, sed nostre
rationalitati irrationabilitas est, de qua digne ratiocinari non potest.
Cui consequenter aliam nominis notionem applicuit et ait: et invisibilitas.
Cum enim invisibilitas visibilitatis privatio sit, nulla vero privatio aliquid
est, quomodo poterit divinitas privatione censeri? Sed invisibilitas dicitur
“Deus”, non per privationem sed per essentiam. Non enim in esse
divinitatis umquam potuit videri nec videbitur omnis eius maiestas
omnifarie aut in hoc seculo aut in futuro. «Submittebant alas suas cherubin,
ait Ezechiel, cum fieret vox super firmamentum». Non enim
poterant omniter contemplari, maiestate invisibili perterriti et reverberati.
|
|