Sancti Angeli, quę sunt  modiorum tercentorum, habentes fines: 
a capite et pede terra Sancti Martini, ab uno latere Firmane ęcclesię, 
ab alio Sanctę Marię. pro quibus omnibus rebus dedit 
eisdem viris domnus Suppo abbas solidos .DC. quidam autem 
Hilperimus filius Tiburgę contulit huic monasterio res suas 
in territorio Asculano ubi dicitur Acqui. idest castellum de Luco 
cum ęcclesia Sancti Angeli, quę res sunt in Villa, et in Canale, 
et in Padule, et in Tufule, et in campo de Villa, et in Salit 
Macina, et cum ęcclesia Sancti Angeli, et in Ripa cum ęcclesia 
Sanctę Iustę, et in Cangiano cum ęcclesia Sancti Salvatoris et 
Sancti Iohannis, et in Polliano. quę res sunt in Sturna, et in 
Plagie de Cocosia, et in Septeniano. et res de Geziano, et in 
Pomario, et in Saxo Pensile, et in Pito, et per ipsos montes, 
et res de Sumati, quę habent fines: a capite usque comitatum 
Reatinum, a pede usque Clarum quomodo pergit in flumen Trontum, 
ab uno latere usque montem Cardetam, et flumen Castellanum, 
et Pizum de Sena, ab alio usque Sallum quomodo venit 
in Cavallariam et in montem Ruptum. et sunt omnes modiorum 
decem milium. et omnia quę eis pertinebant de castello 
Hirclo. et portionem ęcclesię Sancti Iuvenalis. et molina de 
Aqua Puza. et portionem de castello Philecto quod est sextarium 
unum. filii vero Guidonis qui et Leporis dicebatur contulerunt 
res suas in territorio sive comitatu Firmano. idest castellum 
de Monte Prandonis cum ęcclesia Sancti Nycolai. et de 
castello Sculcula medietatem cum portione ęcclesię Sancti Arontii. 
quę res sunt inter affines: a capite rivus de Ascareto qui 
pergit in Capitectianum, et in Trivium ad casam Adę pręsbyteri 
filii Luponis Confectę, recte venientes in flumen Trontum, a pede 
mare, ab uno latere Trontum, ab alio rivus Rangiolus sicuti venit 
a Raviolo ad casam Adę pręsbyteri suprascripti, et per ipsum rivum 
pergit in mare. et cum portis ad litora maris. in 
comitatu Asisio ubi dicitur ad Pratum collata sunt in hoc monasterio 
quędam res modiorum quatuor. quidam autem Iohannes
  |  
  |