in ipsa constituta sunt. Nam cum facta sunt, in ipsa facta sunt, unde
«Omnia in sapientia fecisti». Et ubi facta sunt, in ipsa statuta sunt,
unde «Statuit ea in seculum et in seculum seculi». Sed et ubi statuta
sunt, in ipsa constituta sunt, id est simul statuta iuxta illud Ecclesiastici:
«Qui vivit in eternum, creavit omnia simul». Constituta sunt in ipsa
optima causa iuxta illud Evangeliste: «Quod factum est, in ipso vita
erat».
Sed queris quomodo cuncta creata sint constituta in ipsa optima
causa. Nam quod constitutum est in optima causa labefactari non potest;
omne autem creatum constitutum est in illa optima causa; nullum ergo
creatum labefactari potest. Et possumus dicere, quod creatum labefactari
non potest, nec auferri ab aliqua corruptione, in eo quod creatum est.
Nulla enim creatura desinit esse creatura. Animal enim, cum moritur,
desinit esse animal, et in animali labescit, sed creatura remanet, in qua
perpetuum est. Ergo cuncta creata sunt constituta in optima causa, ita
quod non esse non possunt, sed a causa perpetua perpetuitatem perpetim
sortiuntur defluxam.
Sed cum homo iste, in eo quod est homo, generationi corruptionique
subiaceat possitque labe corrumpi, nulla vero creatura sui status, id
est in eo quod est creatura, labem admittat, videtur quod iste homo non
sit constitutus in optima causa in eo quod est homo. Esset enim perpetuus
et dissolvi non posset, si in eo quod est homo, in optima causa
constitutus esset. Unde videtur quia in eo quod est homo, creatus non
sit, nec in eo quod est homo creatura sit, et ita optima causa Deus non
creavit hunc hominem. Ad quod dicendum quod hec oratio «in eo
quod est homo creatus est» habet duos sensus. Nam si «in eo» accipiatur
illative, vera est, ut dicatur “in eo quod est homo creatus est”,
id est si est homo creatus est a Deo; si autem accipiatur causative, falsa
est, quia homo non est causa, quare homo creatus est; sola enim voluntas
creatoris est causa, quare cuncta creata sint. Eodem etiam modo solves
quod dicitur: homo, in eo quod est homo, est aliquid, ergo creator vel
creatura; si creatura, ergo non potest dissolvi; si est creator, ergo est
Deus. Quia ergo omnia in ipsa optima causa constituta sunt, ergo ab
omnibus in se constitutis laudanda est.
Quinto etiam adnectit quare multum laudanda sit. Ait enim: et
essendo habet omnium accessio et substantia, id est accessionis substantia
omnium tam intellectualium quam rationabilium et sensibilium habet
|
|